- UNCINATI Calcei
- UNCINATI Calceimemorati in veter. M. Catonis fragmento, l. 7. Orig. Qui Magistratum Curulem cepisset, calceos mulleos, alii uncinatos (uti emendat Scaliger, cum prius legeretur allucinatos) coeteri Romani perones etc. Quibusdam fuêre calcei uncinis ac clavis confixi. Alii pro lunatis accipiunt, per Lunulam Patriciam uncinum intelligentes, in fronte prima calcei infixum: Ita Cl. Salmasius, Notis ad dedic. Statuae Regillae et M. Zuerius Boxhornius. Balduino dicti sunt calcei, unci ad instar in altum reflexi et in acumen intortum desinentes: cuiusmodi calceum, aut certe ei non multum dissimilem, aliquoties se Hagae Comitis, in gazophylacio Iohannis Schelhameri vidisse, scribit Andr. Frisius, qui figuram illius Balduini de Calceo tractatui inseruit. Atque hi veterum Romanorum calcei fuêre, qualibus et Iunonis Sospitae simulacrum semper ornatum fuisse, testatur Cicero de Nat. Deor. l. 1. c. 29. ubi, Nostram, ait, Sospitamnumquam, ne somnis quidem vides, nisi cum pelle caprina, cumhasta, cum scutulo, cumcalceolis repandis. Ubi, repandum idem, quod recurvum, et sursum versus reflexum. Similiter, aliae quoque pleraeque veteres cum statuae, tum imagines, uncinatis istiusmodi seu repandis calceis, insignes sunt. Quibusetiam, ex posteriorum temporum literis, fides amplior accedit. Ita enim Gerson, ubi de corruptis Ecclesiasticorum aevisui moribus conqueritur, A. C. 1400. Quid est, inquit, quod quarundam Ecelesiarum Canonici calceis rostrati, vestibus accurtati, abiectô Clericali habitu, militarem assumunt. Unde militibus saltem rostratos illos calceos familiares fuisse, apparet. Cornutos ac Lunatos hos calceos vocat Decretum Provinc. Concilii Senonensis, celebrati A. C. 1528. sub Francisco I. Canon. 24. quô eorum usu Clericis denuo interdictum. Hinc Uncipes, Tertulliano de Pallio, c. 5. paulo post initium, Calceos nihil dicimus, proprium Togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam. Quam enim non expediat in algore et ardore. rigere nudipedem quam in calceo uncipedem! In quo loco Uncipedem vocat, cuius calcei uncinati. Vide Ben. Balduinum, de Calceo antiquo passim, inprimis, c. 8. Adde Nigronium, de Caliga, et Albertum Rubenium de Calceo Senatorio: insuper quae supra voce, Pigacia, it. Poulainia, ubi de calceis Repandis, voce Rostra, alibique passim. Sed et uncinatipanni mentio est, in Charta quadam vetere apud Car. du Fresne in Glossar. ubi, quod uncisseu corum figurâ distinctus esset, sic dictum ait.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.